- ZOLERNUM
- ZOLERNUMvel ZOLLERIA, castrum Sueviae, caput Principatus cognominis a paucis annis. prope Hecingam urbeculam; Zollern, 3. milliar. Germanic. a Tubinga in Merid. Constantiam versus 9. et 2. a Danubio. Hoc a Petro Columnio, qui sub Henrico IV. Pontificis iram fugiens, in Germaniam venerit, conditum, ipsique Zolleriorum Comitum originem propterea adscribendam, quidam volunt. Alii ad Tassilonem, Caroli M. militem, stirpis initium referunt: cuius fil. Dancko arcem Zolleranam tenuit, A. C. 829. Ex huius posteris Fridericus VI. Comes Zolleranus, genuit Fridericum et Eitelfridericum, quorum hic pater fuit Eitelfriderici, Zollerensium, qui in Principum gradum evecti, hodie in Hechingensem et Sigmarigensem lineam dispescuntur, satoris: et Friderici natu maioris, cui ab avunculo Rodolfo I. Imperatore Eberhardo ex Vohburglis ultimo Noribergae Burggravio exstincto, Burggraviatus seu Franconiae Ducatus collatus est. Alia ut Berythum, et Cadesburg, ab uxore Elisabetha Merania ei obtigêre, nec non ius in Burgundiae Comitatum, quod postea A. C: 1256. et 1269. Hugoni Cabillonensi vendidit, retentâ solâ advocatiâ Vesontinâ, quae deinceps separatim vendita. Huius filius Fridericus II. Ludovici Bavari Imperatoris castra secutus, ab Oetingensibus, Castellanis, Hohenloicis et Heideccanis plurima emit. Pater Iohannis, qui Columbacum, Blassenburgum et alia ab Orlamundanis sibi comparavit. Hôc natus Fridericus IV. gratiosus apud Carolum IV. Imperatorem pater fuit Friderici ex Burggraviis V. sed ex Electoribus Brandenburgicis, a Sigismundo Imperatore Constantiae A. C. 1415. ob mrita creati, primi: e cuius posteris feliciter hodie imperat Fridericus Wilhelmus Elector. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syll. Geneal. Histor. in famil. Brandeburgica. Ex Comitibus Zolleranis, German. die Fursten van Hohen-Zolleren, primus a Ferdinando II. Imperatore in Principum classem translatus est, Iohannes Georgius A. C. 1623. sic tamen ut non nisi ex illo descendentes id privilegium concernat: In Senatum Principum et votum, demum A. C. 1653. durantibus Comitiis, admissus est, Eitelfridericus Princeps, et locus ei assignatus post Arnbergium. Insignia antiqua Comitum ita describuntur:Zollern stat niveo rufus leo margine lato,Silvis atque nigris octo spatiis variato.Limnaeus Enucl. l. 3. c. 13. Uti vero Eitelfridericus Burggravios Noribergenses et sic Marchiones Brandeburgicos, sic Fridericus Comites Zollerenses, avitô titulô retentô, sevit. In cuius posteris cum variae essent lineae, complures corum exstinctae sunt. Qui nunc vivunt, omnes communem satorem agnoscunt Carolum, defunctum A. C. 1576. Eius filius Eitelfridericus Hechingensem, in qua primus Principis titulô decoratus est iplius filius Ioannes Georgius, ut dictum; Carolus autem secundogenitus Sigmaringensem ramum ex se dedit, qui nunc eâdem gaudet dignitate. Commune verô Familiae decus est, quod cum Brandeburgici Marchiones Electoratûs ratione Archi-Camerarii Imperii sint, Zolleranis Camerariorum titulus competat, Spenerus, Theatrô Nobil. Europ. Part. I. in Ind. Vid quoque eum Arte Herald. Tom. II. et utriusque Lineae, Hecingensis ac Sigmaringensis, nec non Hohenzollerani rami, ad posteriorem spectantis, seriem suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.